Sanctus Iosephmaria Escrivá de Balaguer Fundator Operis Dei.
ORATIO
Deus, qui Beatissima Virgine intercedente, Sancto
Iosephmariæ, sacerdoti, gratias innumerabiles
largitus es, eum eligens et efficiens instrumentum
fidelissimum ut conderet Opus Dei, quod est via ad
sanctitatem quærendam in labore professionali et in
adimplendis ordinariis officiis fidelis christiani: fac,
ut ego quoque convertere sciam cuncta vitæ meæ
momenta atque adiuncta in occasiones te diligendi
atque serviendi cum gaudio ac simplicitate Ecclesiæ,
Romano Pontifici et animabus, vias terræ
illuminando cum igne fidei et amoris. Da mihi,
Sancto Iosephmaria deprecante, gratiam quam a Te
postulo... (petitio). Amen.
Pater noster, Ave Maria, Gloria Patri.